- SCRIPTULUM seu SCRIPULUM
- SCRIPTULUM seu SCRIPULUMGraece quoque γράμμα, vox in ponderibus Latinis usurpata, tertiam drachmae partem constituebat, h. e. duos obolos. Et quidem decem scriptulorum pondere, h. e. semunciâ scriptulo, maximas margaritas cognitas esse Veteribus, Plin. tradit, quae proin ducentis et quadraginta granis expendebantur: cum plerumque coeterae semunciam pensitarent. Qua de re Vide Salmas. ad Solin. p. 1171. Nomen ei, quod duabus lineis scriberetur, notareturque ad hunc modum, ??? Aliter vox sumitur in illo Ovidiano, l. 3. Artis amand. v. 363.Est etiam genus in totidem ratione redactumScriptula, quot menses annuus orbis habet.De lineis videl. vel punctis duodecim tabulae tesserariae, in quibus, prout tesserae cecidissent, calculi varie disponebantur; quae etiam Scripta, unde Scriptorum duodecim lusus, de quo supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.